SALTUS

SALTUS
I.
SALTUS
Gymnicae olim exercitationis species, Graece Α῞λμα, cursui non parum similis erat; nempe qui, sicut cursus continuatus est saltus, ita ipse intercisus sit cursus: a Saltatione de qua supra, merito discriminandus; huius enim opus ὀρχεῖςθαι, illius ἅλλεςθαι, dictum. Meminit inter ludos in Pentathlo contentos,
primô locô, Simonides Antholog. l. 1. Epigr. 1. cum illos sie recenset,
Α῞λμα, ποδωκείην, δίσκον, ἄκοντα, πάλην.
Eustathius similiter, Ιλ. ψ. Α῞λμα, πάλην, δίσκευμα, κόντον καὶ δρόμον. Nec minus Scholiastae Pindari ac Sophoclis, qui hôc ordine eosdem enumerant: Α῞λμα, δίσκος, ἀκόντιον δρόμος καὶ πάλη. Idem bellici progymnasmatis genus fuisse, ex Vegetio perspicuum est, qui de re Mil. l. 1. c. 9. scribit, Iuvenes, qui militiae operam navant, ad Saltum praecipue exercendos esse, quo vel fossae transiliuntur vel impediens aliqua altitudo superatur, ut, cum eiusmodi diffickltates evenerint, possint sine labore transire. Nec Medicinam Gymnasticam hôc exercitii genere caruisse, docet Galenus et Oribasius, apud quem Antyllus, hac de re pluribus disserens, exsilire sive πηδᾷν et saltare seu ἅλλεςθαι distinguit, priusqueve dicit esse motum cursui persimilem, cum scil. corpus eodem in loco manet, poplites inflectendo et circumvehendo: posterius motum ferme continuum in sublime, vel tamquam medium, vel tamquam metam, nullis certis legibus aut imitationis figuris (quem ad modum Saltatio) terminatum. Et videtur has Salius species intellexisse Seneca Ep. 15. dum pro exercendo cotpore eun commendabat, vel qui corpus in altum levaret, vel qui in longum mitteret. Exilitione certe utebantur Lacaenae veteres, quae retro flexis cruribus ita saltabant, ut calcibus nates attingerent, quandoqueve cruribus alternatim inflexis, quandoque vero utrisque unô et eôdem tempore: quas aereis postemodum statuis repraesentâsse Callimachum Statuarium, ob nimiam diligentiam Cacirotechnum dictum, auctor est Plinius l. 34. c. 8. circa fin. Qui vero proprie Saltus Antyllo dicitur, in Gymnasiis duplex iterum: vel enim saltantes vacuis manibus se ipsos in sublime agebant, de quo vide Aristot. l. de Comm. animal. gressu; vel manibus ponduscula capiebant, ut illis firmati vehementius saltarent; quae ponduscula tametsi Theophrastus et Aristoteles ἁλτῆρας nuncupent (quorum hic loc. cit. Pentathlos Athletas halter???trâque manu comprehensis, maiorem facere et concitatiorem (??? quam non comprehensis, ait) propriê tamen ἁλτῆρας peculiare fuisse exercitationis genus, ostendunt Eruditi. Modus saltationem hunc peragendi forte hic fuit: interdum per plana loca, continuatis saltibus saltabant, atque tunc limes, unde saliendi principium, βατὴρ di ctus est, ut mensura κανὼν terminus vero σκάμμα, quem attingere, magna; praeterire, maxima laus fuit. Aliquando ex humili loco saltabant in altum, aliquando contra, ex alto in humilem: quorum illud labotiosius, et proin gloriae maioris. Vide Aristot. lib. praef. et Theophrastum de lassitud. Neque solum manibus ponduscula saltantes, ut melius exercerentur, habuêre, sed et graviora pondera, interdum supra caput, nonnumquam supra humeros, aliquando in pedibus gestaverunt, quemadmodum videre est in aenea tabula, quam, a Ligorio acceptam, in opus suum de Arte Gymn. transtulit Hieron. Mercurialis l. 2. c. 11. Vide quoque Casub. ad Augustum Suetonii c. 83. ubi de variis Saltuum apud Veteres speciebus. Erant et qui supra utres oleô lubricos et vinô repletos pedibus saltarent, de quibus infra in voce Utres: ut et de Saltibus Petauristarum supra, suô locô, item voce Ephalmatores, Petaminarii.
II.
SALTUS
apud Solinum, Pliniumqueve, l. 8. c. 32. ubi de cervis, cubile et lustrum est, ςταθμὸς καὶ ἐυνὴ, locus scil. editus et arboribus fruticibusqueve condensus, in quibus cubile suum et refugium habent cervi. Alias in genere montem notat silva opacum. Unde Saltuarius, ὀρεοφύλαξ, de quo supra. In agris publice divisis, cum quinque centuriae includuntur, Saltus appellatus est. uti legimus apud Siculum Flaccum. Varro vero quatuor inclusas ccenturias sic appellatas esse, docet. Vide Salmas. ad Solin. p. 679. Computistis Saltus, de Luna, est ὑποτομὴ ἡμέρας. Cummianus Hibernus de Controv. Paschali, Alium in Epacta, alium in augmento Lunari, quod vos Saltum dicitis. Aucotr Queroli, Mercurius huic iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est. Vide Scaligerum de Emendatione Temporum l. 7.
III.
SALTUS
vulgo CONTE DE SAULT, Comitatus amplus Galliae Narbonensis in Delphinatus et Provinciae confinio Avenionensi Comitatui finitimus. Cuius caput Saltus, Saut, castrum, in limite Delphinatus et Comitatus Vindaxini, 5. leuc. a Carpentoracte in Ortum 4. ab Apta Iulia in Boream.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Saltus — ist der Familienname folgender Personen: Edgar Evertson Saltus (1855–1921), US amerikanischer Schriftsteller Saltus steht für zwei verschiedene Unternehmen in Solingen: Saltus Technology, ein Werkzeugbauunternehmen Saltus Werk Max Forst GmbH,… …   Deutsch Wikipedia

  • saltus — [saltys] n. m. ÉTYM. 1842; mot lat., proprt « saut ». ❖ ♦ Didactique. I Antiq. 1 Mesure agraire romaine (plus de 200 hectares). 2 Grand domaine impérial non cultivé …   Encyclopédie Universelle

  • Saltus — (lat.), 1) Springen, Sprung; der S. gehörte zu den gymnastischen Übungen, s. Sprung; S. naturae, Sprung in der Natur; S. jura, Gebühren, welche in Deutschland sonst niedere Adelige dafür bezahlen mußten, wenn bei ihnen in der Rangordnung eine… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Saltus — Sur les autres projets Wikimedia : « Saltus », sur le Wiktionnaire (dictionnaire universel) Le saltus est pour les Romains et les Gallo Romains une terre non cultivée ou sauvage (espaces plus ou moins boisés), éventuellement vouée… …   Wikipédia en Français

  • Saltus, S. — S. Saltus (7. Mai), ein Martyrer in Africa. S. S. Celerinus.5 (II. 136.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Saltus — Sạltus   [lateinisch »Sprung«] der, , Logik: Fehler im syllogistischen Schluss, wobei eine Prämisse weggelassen wird. * * * Sạl|tus, der; [lat. saltus, ↑Salto] (Philos.): durch das Weglassen einer ↑Prämisse (1) entstandener Fehler im… …   Universal-Lexikon

  • Saltus — Sal|tus der; , [...tu:s] <aus lat. saltus »Sprung« zu salire »springen, hüpfen«> Fehler im syllogistischen Schluss, wobei eine Prämisse weggelassen wird (Logik) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Saltus-Werk Max Forst — GmbH Rechtsform GmbH Gründung 1919 Sitz …   Deutsch Wikipedia

  • Saltus Grammar School — Saltus Grammar School, founded in 1888, is an independent school in Hamilton, the capital of Bermuda. It was a boys school until 1992 when it became fully co educational. It has two campuses, one for the Preparatory Department (ages 5–7) and one… …   Wikipedia

  • Saltus Technology — AG Rechtsform Aktiengesellschaft ISIN DE0007161002 Gründung …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”